26. Fuit autem Robbertus Guiscardus uir strenuus, in bello potens et fortis, corpore insignis,
animo constans, moderator ciuilis, prouidus, callidus moribus et admodum astutissimus et
prudens ingenio paululum inpaciens morum correptor et diligens coercitor discipline
militaris, dominandi supra quam estimari potest ambitiosus. Urbes uero quas cepit castellis
turribusque muniuit, cuius opinio insignis ubique preferebatur. Fuitque non minus consilio
quam uiribus decoratus, quo nullus in bellis felicior aut in pace moderatior. Priuatos
autem contubernio pecunia, bereficiis atque honoribus ditauit.
Huic itaque successit Roggerius filius eius dux anno incarnationis dominice MLXXXVJ.
indictione IX. Hic autem post mortem patris ducatum nobiliter tenuit et ampliauit; adauxit
enim sibi Capuanum principatum et usque Romam, magis beneficii munificencia quam potentie
austeritate. Eodem anno XIIJ. kal. Martii stella clarissima ingressa est in circuitu prime
lune.
Anno dominice incarnationis MLXXXVIJ indictione X mense Maio corpus beati Nycolay
confessoris de Mirrea translatum in Barum Apulie ciuitatem, fuitque uirtus Domini
ad sanandum multos infirmos. Eodem mense Uictor qui et Desiderius, Casinensis abbas,
genere Samnis, post duos annos ex quo Gregorius papa obiit, papa est ipse ordinatus, qui
|
|