: Sermo de s. Anastasio confessore (BHL 407b)

Pag 259


poris innumeris ciuibus perspeximus effugatos, paraliticos etiam
frequenter sanitati pristinae restitutos, ululantes uero atque stridentes
inuisibiles hostes euanescere; sicut ipsa Veritas suis electis
promisit dicens: “Ecce dedi uobis potestatem calcandi supra serpentes
et scorpiones et supra omnes uirtutes inimici”. Iamque uero,
quia sufficere credimus haec, quae probata sunt ad honorem nostri
pontificis, nunc autem, apertis sensibus, cum letitia cordis ad suae
laudis gloriam uertamus sensum. Ideo namque et de longiquis
et proximis prouinciis uenientes ad eius auxilium conuenire satagimus,
ut cum lacrimis et suspiriis dicere possimus, quod scriptum
est: “Congregauit nos Christus ad glorificandum seipsum a solis ortu
et occasu ab Aquilone et mari”. Propterea, Domine, reple
animas nostras tui amoris spiritu et remitte nobis cunctas offensiones,
ut consequi mereamus consortia sanctorum in eterna secula seculorum.
Sed quia pauci sunt, qui talia petant, propterea uestrae
caritatis [...] ad doctrinam diuinae pietatis cohortari studemus,
ut pro gloria huius mundi sanctorum reliquias queratis, uel pro
inanibus et otiosis fabulis neque pro iocis delubris aut scurrilitatibus
uanis, quae magis pertinent ad dampnationem et mortem
quam ad salutem et reparationem animarum. O quam misera
est illa anima, quam talia delectant et pro tam breui letitia uitam
perdit eternam! De qualibus uero Dominus dicit: “Vae uobis,
qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis!”. Et sicut Salomon
ait: “Risus dolori miscebitur et extrema gaudii luctus occupat”.

Torna all'inizio