fieri palestre et prebitionis eius iniuste et in exerciciis disci. Et patrios
quidem honores nichil habentes, Grecas glorias optimas
arbitrabantur.
De defectibus et turpitudinibus quorumdam sacerdotum circa divina
ministeria.
Igitur quorumdam sacerdotum propter eorum malam vitam contemnitur predicatio, quia commixti sunt inter gentes et didicerunt
opera eorum et servierunt sculptilibus eorum, et factum est
illis in scandalum. Dominus etiam discipulis suis dixit, Mat. V:
Vos estis sal terre; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad
nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Inveni quosdam sacerdotes dantes ad usuram et facientes
peculium, ut dent spuriis suis. Item inveni aliquos tenentes
tabernam cum signo circuli vinumque vendentes et totam domum
filiis spuriis plenam habentes et cum focaria sua tota nocte in
eodem lecto iacentes et in crastinum celebrantes. Et quando
populus communicat, et superabundant hostie consecrate, ponunt
eas in scissuris murorum, id est ipsum Dominicum corpus. Et
alia turpia multa et auditu orribilia faciunt, que subticeo brevitatis
causa. Missalia, paramenta et corporalia habent indecentia,
grossa, nigra et maculata, calices stagneos, rubiginosos
et parvos, vinum pro missa aut agreste aut acetosum. Hostia
ad conficiendum usque adeo parva est, quod vix extra digitos
valeat apparere, nec est orbiculata, sed quadrata et tota ex muscarum
stercoribus maculata. Multe mulieres habent meliores
ligaturas subtellarium, quam multi sacerdotes habeant cingulum,
stolam et manipulum, ut vidi oculis meis. Quadam die,
dum quidam frater Minor in ecclesia cuiusdam sacerdotis in quodam
festo celebrare deberet, oportuit eum habere corigiam focarie
sacerdotis cum multis clavibus ibi ligatis; et dum volvebat
se frater, quem bene cognovi, ad dicendum: Dominus vobiscum,
populus rumorem clavium audiebat. Sed non talis fuit cinctura
Aaron, de qua habetur, Eccli. XLV: Et circumcinxit illum tintinabulis
|
|