Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 314


etiam principium materiale cuiuslibet generationis: et inde etiam ad significandum
principium formale, quod est terminus generationis. Sed quia non solum
generatio terminatur ad formam, sed ad substantiam compositam; ideo translatum
est ad significandum quamlibet substantiam, secundum quod dicit
Philosophus in 5 Metaph., et ad significandum etiam quodlibet ens,
sicut dicit Boetius.
Substantia autem, praeter significationes quibus forma vel materia dicitur substantia,
dicitur duobus modis, secundum Philosophum 5 Metaph.. Uno
modo subiectum ipsum quod dicitur hoc aliquid, et de altero non praedicatur, ut
hic homo, secundum quod substantia significatur nomine hypostasis; et secundum
hanc significationem substantia dicitur natura secundum quod natura est
quod agere vel pati potest, ut dicit Boetius in praedicto libro. Alio modo dicitur
substantia quod quid erat esse, idest quidditas et essentia, quam significat definitio
cuiuslibet rei, prout significatur nomine «usiae»; et sic etiam substantia dicitur
natura, secundum quod Boetius dicit, quod natura est unumquodque informans
specifica differentia: quia ultima differentia est quae definitionem complet.
Relictis ergo omnibus aliis significationibus naturae, secundum hanc tantum
significationem quaeritur, utrum in Christo sit una natura vel plures. Si autem
sit una tantum, vel altera earum tantum, vel composita ex utrisque. Si altera
earum tantum, hoc erit dupliciter. Uno modo nulla adiunctione interveniente
unius ad alteram; et sic si sit divina tantum, nihil novum accidit in hoc
quod verbum caro factum est, et Incarnatio nihil est. Si vero sit humana tantum,
non differt Christus ab aliis hominibus, et perit Incarnatio. Alio modo altera
naturarum transeunte in alteram; quod non potest esse: quia quae non communicant
in materia, non possunt in invicem transire; divina autem natura penitus
est immaterialis, nedum ut communicet humanae in materia. Praeterea si divina
natura transiret in humanam, tolleretur simplicitas et immutabilitas divinae
naturae; si vero humana verteretur in divinam, tolleretur veritas passionis, et
omnium quae corporaliter operatus est Christus.
Si autem esset una natura composita ex duabus, hoc posset esse dupliciter. Uno
modo quia tertia natura componeretur ex duabus naturis non manentibus, sicut
ex quatuor elementis componitur mixtum; et secundum hoc poneretur divina
natura passibilis et materialis, quia mixtio non est nisi eorum quae communicant
in materia, et nata sunt agere et pati ad invicem; et tolleretur fides confitens
Christum esse verum Deum et verum hominem. Alio modo quod componeretur
ex duabus naturis manentibus: et hoc dupliciter. Uno modo secundum
commensurationem vel continuationis vel contiguationis; et secundum hoc
poneretur divina natura corporea: quia continuatio et contactus corporum est.
Alio modo secundum informationem, sicut ex anima et corpore fit unum; et hoc
etiam non potest esse: quia per modum istum non fit unum ex duobus actibus
nec ex duabus potentiis, sed ex actu et potentia, secundum Philosophum:
divina autem natura et humana, utraque est ens actu.

Torna all'inizio