Deum in die visitationis. Et tamen ista non faciunt, vel quia
nolunt, quia potius volunt sequi consolationes mundanas et carnales,
vel certe quia non habent scientiam, unde velle possint.
Secundo, exemplo Moysi, cui a Ietró dictum fuit, Exo. XVIII:
Non bonam, inquit, rem facis. Stulto labore consumeris, et tu
et populus iste qui tecum est. Ultra vires est negotium, solus illud
non poteris sustinere. Sed audi verba mea atque consilia, et erit
Dominus tecum. Acquievit Moyses nec erubuit vir Deo plenus
consilium gentilis. Si sic faceret Gerardinus Segallellus, scilicet
audiret verba atque consilia, rediret ad ligonem cum rusticis suis
et custodiret porcos et vaccas, et melius faceret quam eundo
stultizando per mundum et pauperes homines defraudando de
helemosinis suis et fastidium Christiano populo inferendo, qui de
tanta multitudine religiosorum mendicantium nimie pregravatur.
Sed frustra talia dicimus, quia non amat pestilens eum qui se
corripit nec ad sapientes graditur. Item Prover. XXI: Omnis via
viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus. Item Prover.
XII: Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est audit
consilia.
De duobus Ordinibus, scilicet fratrum Predicatorum et Minorum, qui in
Veteri Testamento prefigurati fuerunt.
Patet igitur ex predictis quod isti duo Ordines, scilicet fratrum
Minorum et Predicatorum, qui vitam <sanctam> et scientiam
habent, iniquitatem sanctuarii portare debent, secundum
quod Dominus ad Aaron dixit, Numeri XVIII: Tu et fiIii tui et
domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii. Et tu
et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. Sed et fratres
tuos de tribu Levi et sceptrum patris tui sumes tecum, prestoque sint,
ut ministrent tibi. Tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo
testimonii. Excubabuntque Levite ad precepta tua et ad cuncta opera
tabernaculi, ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant,
ne et illi moriantur et vos pereatis simul. Sint autem tecum
et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cerimoniis eius.
|
|