Guido Faba: Ars dictaminis

287


Incipit summa dictaminis magistri Guidonis Fabe
Bononiensis.

Quasi modo geniti infantes lac concupiscentie rationabile
sine dolo cum exultatione suscipite, hominis utriusque dona
gratissima dulcedinis affectate, que de celesti gaçofilatio manu
benivola nobis contulit rex magnificus et eternus, eadem in
aureo candelabro sua pietate constituens ut lucerent singulis
et proficerent universis. Sed cur per nubes incendimus? Iam
omnia sint aperta: ecce novella surrexit gratia, abicite procul
vetustatis errores, ut viri doctissimi sollicite precaventes ne
ignorantie vel cecitatis fermento massa vestre prudentie corrumpatur.
Advenite nunc omnes ad viridarium magistri Guidonis,
qui dona sophie cupitis invenire, ubi dulces avium
cantus resonant et suaviter murmurant a fontibus rivuli descendentes,
flores similiter apparent vernantes et lilia venustatis,
rose quoque specioso consurgunt, et cynnamomum et
balsamum ac viole non desinunt redolere; ibidem etiam pratum
ridet amenum, et arbores cuncti generis sunt inserte, que
ventorum impetum introire non sinunt ne solatia turbarentur,
sed suis frondibus auram levem immittunt et umbram prebent

Torna all'inizio