formidulosa. Ideo dicebat Helena apud Senecam in			 c.87v.a 
Troade: "  Optanda est sine metu mortis mori"  . Verum 
est penosior ab hiis discessus que in vita credimus bona 
esse, cum verius mala sint plenaque laboribus, an- 
gustiis et molestiis. Sed quicquid sit quod morientibus 
cum fravi sensu adimat sensum, paciencia, pie ac fideliter 
tollerans, auget meritum. Nec potest vitare servus 
quod tulit Dominus pacienter, dicente Gualfredo in Poetria: 
"  In cruce sudavit Dominus: servus ne quiescet 
Tolle tuam, tulit ipse suam; gustavit acetum 
Fac et idem. Num maior erit reverencia servi 
Quam Domini? Si vis suus esse secutor, oportet 
Tormentis tormenta sequi: non itur ad astra 
Deliciis. Ideo mortem, quam solvere debes 
Nature, persolve Deo. Deo moriaris in Illo 
Transeat in formam virtutis"   etcetera. 
Mors secura igitur iuvenibus et senibus proponatur, quia 
non citamur ex censu, nec est aliquis ita senex quod non 
speret per unum diem vivere. Et tamen unus dies gradus
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |