Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 700


2. Praeterea, gratia est vita animae. Sed unius subiecti est una vita. Ergo et
gratia una: et sic idem quod prius.
3. Praeterea, sicut caput comparatur ad alia membra, ita alia membra ad
caput. Sed non distinguitur in membris Christi gratia per quam perficiuntur in
se, a gratia secundum quam sunt membra. Ergo nec in Christo debet distingui
gratia per quam est caput, a gratia singulari ipsius secundum quam perficitur
in se.
4. SED CONTRA, sicut per Adam intravit peccatum in mundum; ita per Christum
gratia et iustitia; Rom. 5. Sed in Adam distinguitur aliud peccatum actuale,
quod est singulare ipsius, aliud originale quod transfudit in posteros. Ergo in
Christo debet alia et alia gratia distingui.
5. Praeterea, ad diversos actus diversi habitus ordinantur. Sed alius actus est
bene operari, et alius influere. Ergo et alius habitus gratiae; et sic idem quod
prius.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod gratia singularis personae praecedat gratiam unionis.
Quia gratia singularis personae facit ad congruitatem unionis. Sed anima,
quae facit ad congruitatem unionis corporis, prius intelligitur uniri corpori
quam ipsa unita ad invicem intelligantur uniri divinae personae. Ergo similiter
prius etiam secundum intellectum est gratia singularis in natura humana quam
gratia unionis.
2. Item, videtur quod sit prius gratia capitis. Quia prius consideratur aliquid in
se perfectum quam alteri perfectionem largiens. Sed gratia singularis est qua in
se perfectus est; gratia autem capitis secundum quam perfectionem alteri largitur.
Ergo gratia singularis est prior quam gratia capitis.
3. Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia capitis. Quia ex hoc
est caput quod iustificat. Sed per fidem Incarnationis iustificat, ut supra dictum
est. Ergo Incarnatio praecedit gratiam capitis.
4. SED CONTRA, gratia capitis operata est ante Incarnationem; non autem gratia
unionis, nec gratia singularis personae. Ergo gratia capitis est prior illis
duabus.
5. Item, videtur quod gratia unionis sit prior quam gratia singularis. Quia ex
hoc quod fuit unigenitus a Patre, fuit plenus gratia et veritate. Sed unigenitus a
Patre fuit per gratiam unionis. Ergo gratiam singularis personae habuit per
gratiam unionis; et sic illa est prior.

Torna all'inizio