Iohannes de Montecorvino: Epistolae

Pag 355


non habuerunt qui eos instuerent in fide Christi, et
multum dessiderant ad veram Christi fidem pervenire. Et si fratres
illuc mitterentur, omnes converterentur ad Christum et fierent
veri christiani. Nam sunt plurimi in oriente qui solo nomine
christiani dicuntur et in Christum credunt, sed de Scripturis
et sanctorum doctrinis aliud nesciunt, simpliciter viventes
cum non habeant predicatores et doctores.
9. Item dicit fr. Iohannes quod post festum omnium
Sanctorum battizavit CCCC personas. Et quia
ipse audivit quod plures fratres utriusque Ordinis ad Persas
et ad Gazzariam accesserunt, ortatur eos ad predicandum
ferventer fidem domini nostri Ihesu Christi et ad faciendum
fructum animarum.
Data dicebat lictera ipsa in Cambaliech civitate regni
Kathay, anno Domini M° CCC° VI° in dominica quinquagesime
mensis februarii.

Torna all'inizio