Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 118


aeris ex eodem loco videri. Est enim civitas modica set populosa, et
natura loci undique premunita. Ad hec autem subsequenter est de
obsidione dicendum.
Imperante Frederico Romanorum imperatore, qui postea non
longe ab Antiochia in flumine Saliph, interveniente divino iudicio,
decessit, cancellarius solo nomine Christianus et Maguntine sedis
archiepiscopus Italiam cum imperatoris exercitu intravit, plura
oppida, burgos et villas in quibusdam partibus devastando: vivebat
enim sicut milvus ex raptu, et tanquam corvus morticinum, sic bona
quorumlibet requirebat. Cum autem videret quod Anchonitani
grecum imperium nimium diligebant, et plenum non poterat in
Marchia dominium habere, si civitatis Anchonitane non frangeret
vires, composuit cum Venetis, qui semper quodam speciali odio
Anchonam oderunt, ut in exitu mensis madii, quando cibaria rarescunt,
cum navibus et galeis portum intrarent Anchonitanum, civitatem
a lateribus maris viriliter obsidendo, et ipse cum imperii
exercitu et circumpositis civitatibus ad eundem terminum veniret,
promittens illis destruere civitatem, et bona civium cum eisdem per
medium partiri. Ad eundem siquidem terminum venerunt Veneti, et
in valida manu portum intrantes locaverunt naves et galeas taliter
ad obsidionem, quod nullus de civitate audebat ingredi mare,
quoniam illis non poterant pre multitudine resistere Anchonitani.
Nam Venetie regnum aquosum dicitur esse, unde illius civitatis dux
aureum circulum in vertice defert, et propter aquarum dignitatem
quedam regalia insignia obtinere videtur. Posuerunt namque in
medio portus navem olim Romani Marani, que pre sua magnitudine
a plurimis totus mundus yperbolice dicebatur; quoniam, ut ferebatur,
numquam ea maior fuit alicubi visa. Erat enim quasi castellum
sub cuius umbra et patrocinio universe naves et galee consistere
videbantur. Super ipsam quidem posuerunt machinas et balistas ac
diversa genera bellatorum, quibus ex ea parte maximum ferebatur
civitati cotidie detrimentum. Cancellarius autem suum exercitum
iuxta civitatem locavit, devastando undique arbores, vineas, oliveta,
et universa que videbantur ad usum civium pertinere. Venerunt ad
obsidionem Auximani, qui semper Anchonitanorum calcaneo insidiantur,

Torna all'inizio