posse. Et infra, XV: Etenim, si peccaverimus, tui sumus, scientes
magnitudinem tuam. Et si non peccaverimus, scimus quoniam apud
te sumus computati. Nota quod dicit Osee I de his qui diligunt
Deum: Dicetur eis: Filii Dei viventis. Idem promittit Dominus,
Mat. V: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Quod impletum
Io. dicit, prima III: Videte qualem caritatem dedit nobis
Deus pater, ut filii Dei nominemur et simus. Karissimi, nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam,
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti
est. Hinc Propheta ait: Quoniam quis in nubibus equabitur Domino,
similis erit Deo in filiis Dei.
Diximus quod servi Dei honorati fuerunt a Patre et Filio
et Spiritu Sancto, iuxta verbum quod scriptum est, Ps.: Nimis
honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum.
Et adhuc plus honorabuntur, quando in celesti patria verificabitur
illud quod regi Salomoni dixit regina Sabba, III Reg. X:
Beati viri tui et beati servi tui, hi qui stant coram te semper et audiunt
sapientiam tuam. A Patre honorati fuerunt servi et amici et
electi Dei, quia a Patre dati sunt Filio, sicut ipse Filius profitetur,
Ys. VIII: Ecce ego et pueri mei, quos michi dedit Dominus, et cet.
Et Io. XVII: Pater, quos dedisti michi, volo ut, ubi sum ego, et
illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti michi et cet.
A Filio honorati fuerunt, qui precipit ne contemnantur, Mat.
XVIII: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. A Spiritu
Sancto honorati fuerunt, qui testimonium reddit spiritui nostro
quod sumus filii Dei, Ro. 8. Ab angelis etiam honorantur servi
Dei, quia omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi
propter eos qui hereditatem capient salutis, Hebre. I. Ideo dicit ipse
filius Dei, Mat. XVIII: Dico enim vobis quia angeli eorum in celis
semper vident faciem patris mei, qui in celis est. Item: Non est
voluntas ante patrem nostrum, qui est in celis, ut pereat unus de
pusillis istis. Cum igitur servi Dei sic honorentur a Patre et
a Filio et a Spiritu Sancto et etiam ab ipsis angelis, qui eorum
custodes existunt, erubescere debet malus prelatus qui eos inhonorat,
affligit, vilificat, vituperat, persequitur et conculcat. Ideo possunt
dicere boni subditi malo prelato qui subditos suos vilificat
|
|