Quo peracto Laudenses equites clamore audito Mediolanenses 
 sic fortiter persecuti sunt, quod, antequam ad socios redire 
valuissent , ultra viginti ex eis cum equis et armis capti sunt. 
Mediolanenses vero considerantes socios fugientes 
acriter urgeri, unanimiter Laudensibus occurrentes magnum 
prelium cum eis inceperunt. Sed Laudenses, utpote satis pauciores, 
non valentes resistere, in fugam conversi sunt ac usque 
prope civitatem partim se defendendo repulsi fuere. Quocirca 
Mediolanenses omnes vel multos ex suis, qui capti ducebantur, 
recuperaverunt ac etiam de Laudensibus cepere octo 
milites; inter quos fuit Vitus filius Lafranchi de Trexeno, 
Bernardus de Bagnolo, Albricus Lomelinus, Ottobellus 
Cachamustus, Otto Mezoparentis et quidam alii. Quattuordecim 
tamen de Mediolanensibus in carcerem ducti sunt; 
inter quos fuit Codeguerra Vicecomes et Monachus de Palatino
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15
  |