Ubi de consilio principis et patriarche moram fecit, quousque
marchionem de Monte Ferrato ad se vocaret, qui tunc in Achonensi
erat obsidione. Qua vocatione audita marchio, baronum
communicato consilio, Antiochiam festinus adivit. In cuius absentia
cum pedites exercitus Achonensis a nullo refrenarentur, in
festo sancti Iacobi vagantium plus quam octo <milia> Saracenorum
impetu occiduntur.
Marchio vero, transiens per Tyrum, comitem Henricum de
Campania tunc applicantem maximo suscepit honore. Qui ad
exercitum veniens dux est ab omnibus approbatus. Transiensque
marchio per Tripolim viduas et orphanos et nobiles auro et argento
sustentavit egenos. Deinde applicuit ad portum Sancti Symeonis,
qui quoque Soldinus ab incolis appellatur. Iuxta quem est montana
Nigra, quam multitudo inhabitat heremitarum diversis
linguis et moribus Deum laudantium. Unde <a> patriarcha,
principe et duce magno cum triumpho receptus, ad civitatem
usque deductus, ingressus est. Cui se et exercitum dux omnino
commisit, ei ut paternis asseverans se obedire velle preceptis.
Audiens Saladinus hec misit exercitum sub Tachahadino fratre
et Mirahalmo filio militantem, ut districtum occuparet Byriti.
Quod dux et marchio percipientes, cum ab Antiochia usque Tripolim
pervenissent, a Saracenis Laudiciis et aliis multipliciter
infestati, a Tripoli Tyrum navigio pervenerunt, ubi ossa imperatoris
arche tumulo commendarunt. Et in Septembrio mense in
campo Achónis Theotonici castrametati sunt. Tuncque archiepiscopus
Cantuariensis applicuit. Deinde Christiani castra exeuntes
dimicare disposuerunt et Saladinum more Lombardorum
vexillum in carrocia deducentem usque Saphoréam et Recortánam,
ubi Achonis fluvius oritur, insecuti sunt, cum de loco ad
eorum insecutionem castra mutaverit; postmodum ad campum
illesi reversi sunt.
Adveniente Novembrio mense, valida fames Christianos
invasit, ut carnes equinas carissimis emptas commerciis <comedere>
artarentur. Sicque per totam yemem fame, frigore, gladio
macerantur. Tuncque Ysabella condam regis Aymerici filia,
regni hereditatem, sorore defuncta, iure successorio petens, a
|
|