Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 164


49. Quas a civitates Romanorum Liutprand rex invasit, et [de] deterioribus factis
Leonis augusti.
50. De Romuald Beneventano duce et Gisulfo, filio eius.
51. De inimicitiis Pemmonis contra Calixtum patriarcham.
52. Bellum Ratchis contra Sclavos.
53. Quomodo rex Liutprand Pipino, Caroli regis filium, capillum tetigit.
54. Sarraceni rursum Gallias repetentes a Francis superantur, et quomodo Liutprand
in solacium Francorum ivit.
55. De Transamundo duce Spoletino et Gisulfo Beneventano et Gregorio et regno
Hilprandi.
66. Quia, mortuo Gregorio, Godscalcus in Benevento dux factus est, et quomodo Liutprand
bellum in Pentapoli gessit.
FINIUNT CAPITULA
INCIPIT LIBER SEXTUS
1. Dum ista aput Langobardos trans Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum
dux, congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnavit et cepit, parique
modo Brundisium et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae dicioni
subiugavit. Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae
civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum
ancillarum Dei coenobium instituit.
2. Romuald quoque, postquam sedecim annos ducatum gessit, ab hac luce subtractus
est. Post quem eius filius Grimualdus tribus annis Samnitum populos rexit.
Huic in coniugio sociata fuit Wigilinda, soror Cunincperti, filia Perctarit regis.
Defuncto quoque Grimualdo, Gisulfus, eius germanus, ductor effectus est, praefuitque

Torna all'inizio