Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 830


EXPOSITIO TEXTUS
«Non sentit corpus, sed anima». Contra. Sentire est coniuncti, secundum
Philosophum. Ergo neque corporis neque animae,
sed omnis [sed communis]. Dicendum, quod eorum quae sunt
coniuncti, quaedam insunt toti ratione animae, ut sentire, et huiusmodi; et haec
attribuuntur animae eo modo loquendi quo dicitur calor calefacere, quia est
principium calefaciendi: quaedam autem insunt toti ratione corporis, ut dormire,
et huiusmodi; et haec attribuuntur corpori, et non animae.
«Quaedam autem non per corpus, immo etiam sine corpore sentit». Contra.
In 1 de Anima dicitur: «Destructo corpore, anima non reminiscitur
neque amat»; et est similis ratio de illis quae hic inducuntur. Dicendum, quod
amor, timor, et huiusmodi, omnia aequivoce sumuntur: quandoque enim nominant
passionem proprie dictam; et sic sunt in parte sensitiva; et ideo non possunt
esse sine corpore: quandoque autem sumuntur pro actu voluntatis aliquid
eligentis vel repudiantis; et sic possunt esse sine corpore sicut et voluntas.
«Suscepit nostram vetustatem»; contra. Simile non consumit suum simile. Ergo
vetustas vetustatem consumere non potuit. Dicendum, quod duplex vetustas
est; scilicet culpae, et poenae, quae ad veterem hominem pertinent. Vetustas
ergo poenae non opponitur novitati gratiae, immo materialiter se habet ad
ipsam, inquantum meritum consistit in poena decenter tolerata; et ita vetustas
poenae cum novitate gratiae, opponitur vetustati culpae, et delet eam, et per
consequens vetustatem poenae quae ex vetustate culpae causatur consumet in
statu gloriae; propter hoc simplex vetustas potuit delere duplam, quod dupla
vetustas non potuisset, quia non habuisset novitatem adiunctam.
«Non enim assumpsit ignorantiam». Contra. Damascenus:
«Naturam ignorantem et servilem accepit».
Praeterea, Leo Papa in serm. 4 Epiphan.: «Adoraverunt infantem in nullo ab
aliis pueris segregatum». Ergo ignorantem sicut alii.
Dicendum ad primum, quod ipsemet Damascenus seipsum exponit: dicit enim
naturam assumptam ignorantem, si secundum intellectum separetur assumptum
ab assumente; idest, si consideretur illa natura assumpta quasi non fuisset
assumpta: et tunc ignorans fuisset, sicut est in aliis hominibus.
Ad secundum dicendum, quod intelligitur quantum ad corporalia, vel secundum
apparentiam.
«Numquid in eo essent defectus?» scilicet culpae: alias auctoritas non probaret
intentionem Magistri.
«Quos enim defectus habuit, vel ad ostensionem verae humanitatis... vel ad
impletionem operis ad quod venerat... vel ab immortalitatis desperatione erigendam
spem nostram... suscepit». Et videtur quod prima causa non valeat:
quia vera humanitas potuit esse sine his defectibus, sicut fuit in primo statu, et
erit in ultimo.

Torna all'inizio