Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 103


ante biennium Romanae inruptionis || gentes copiis
viribusque intolerabiles, hoc est Alanorum Suevorum Wandalorum
Burgundionum, ultro in arma suscitavit easque pulsare
Gallias voluit, ut sub hac necessitate a genero in filium extorquere
imperium possit. tandem ubi imperatori Honorio exercituique
Romano haec tam ingentia damna patefacta sunt, commoto
iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum
purpuram indueret, totius generis humani sanguinem dedidit.
occisus Eucherius eius filius paucique cum isdem satellites tantarum
molitionum puniti sunt.
|| eodem tempore clarissima urbis
loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiverunt.
||
Inter haec || apud Brittanias Gratianus tyrannus mox creatur
occiditur. huius in loco Constantinus ex infima militia
propter solam spem nominis sine merito virtutis eligitur. qui
ad Gallias transiens saepe a barbaris incerto foedere inlusus
detrimento rei publicae magis fuit
quam augmento. tunc duo
iuvenes locupletes Didymus et Viridianus, adsumptis propriis servulis
ac vernaculis sese patriamque a barbaris et tyranno defensare
moliti sunt. adversus hos Constantinus Constantem filium ex
monacho Caesarem factum cum quibusdam foederatis barbaris in
Hispanias misit. Constans barbarorum fultus auxilio eos primo
proelio peremit. quibus barbaris dum claustra Pyrinaei montis
commissa fuissent, ab eis tota illa, quae per Gallias bacchabatur,
ferocitas gentium Hispaniarum provinciis intromissa est.
itaque post multas strages incendia et rapinas tandem divisis
sedibus barbari ad aratra conversi Romanorum residuos coeperunt
ut socios amicosque fovere.
||

Torna all'inizio