Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 548


Solutio
Respondeo dicendum, quod unicuique habenti cognitionem amabile est proprium
bonum non solum amore naturali, sed amore animali, sive intellectuali.
Unde cum in Deo sit sui perfecta cognitio, amat suam bonitatem. Bonum autem
alicuius non solum dicitur secundum hoc quod in ipso est, sed secundum quod
in alio est per similitudinem. Unde cum bonitas quae est in creatura, sit similitudo
divinae bonitatis, sequitur quod ipse creaturam diligat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod passiones quaedam important in sui ratione
aliquam materialem transmutationem; et ideo non possunt transferri in Deum,
nisi per similitudinem, sicut ira; et similiter illae quae important defectum, ut
tristitia, et etiam ira secundum quod ex tristitia causatur. Quaedam vero passiones
sunt quae de ratione sui non important aliquid materiale, vel aliquem
defectum, sicut delectatio; unde etiam in operatione intellectuali delectatio est,
non solum in corporali operatione, ut Philosophus probat in 7 Ethic.: et
propter hoc delectatio in Deo potest poni, non quidem ut passio, sed operationem
suam simplicem et sine motu consequens per modum intelligendi, ut
Philosophus dicit in 7 Ethic., quod Deus simplici gaudet delectatione.
Et similiter etiam de amore dicendum est.
Ad secundum dicendum, quod inter multum distantia bene potest esse amor, sed
non amicitia: quia non conversantur simul, quod est proprium amicitiae. Deus
autem quamvis in infinitum distet a creatura; tamen operatur in omnibus, et in
omnibus est: et ideo potest salvari etiam ratio amicitiae.
Ad tertium dicendum, quod amor omnis transfert quodammodo amantem in
amatum, sed diversimode. Uno modo secundum quod amans transfertur in participandum
ea quae sunt amati; alio modo ut communicet amato ea quae sunt
sua. Primo ergo modo Deus non transfertur in amatum, quod est creatura; sed
secundo modo, inquantum bonitatem suam ei communicat; et sic dicit
Dionysius, quod ipse Deus est per amorem extasim passus.
Ad quartum dicendum, quod potentia passiva informatur ex obiecto suo; sed
potentia activa ponit formam suam circa obiectum, sicut patet de intellectu
agente et possibili. Unde sicut intellectus divinus non informatur rebus quas
cognoscit per essentiam suam, ita nec voluntas eius informatur rebus quas amat:
quia eas per bonitatem suam amat, et amando communicat eis suam bonitatem.
Ad quintum dicendum, quod virtutes quae habent materiam determinatam circa
actus et passiones corporales, vel quae important aliquem defectum, sicut fides,
non possunt habere exemplar in natura divina, ita scilicet quod illae virtutes in
Deo sint; sed habent exemplar in intellectu divino, sicut habent reliquae res
materiales; et ideo cum caritas nullum defectum nec aliquod materiale importet,
invenitur in Deo prae quibusdam aliis virtutibus.

Torna all'inizio