'Salutem pro meritis' vel: 'Salutem ut meruit' vel: 'Sic diligi
ut meretur' vel: 'Discedere ab erratis' vel: 'In invio non morari'
vel: 'Salutem et spiritum consilii sanioris'.
(3) Hostibus autem sic: 'Illud pati quod agere meditatur'
vel: 'Dignam suorum operum talionem' vel: 'Incidere in laqueum
quem paravit'.
(4) Iudeis autem sic: 'In Ihesum credere crucifixum' vel:
'Natum de Virgine venerari'.
(5) Saracenis vero sic: 'In eum credere qui vitam credentibus
dat eternam' vel: 'In eum credere qui pro salute humani generis
non renuit crucifigi' vel: 'Ad eum converti qui vivos et mortuos
iudicabit'.
46. (1) QUID IN SALUTATIONE AD RECIPIENTEM PERTINEAT
ET QUID AD MITTENTEM.
(2) Sciendum est quia illud quod in salutatione recipienti mittitur
quandoque non recipientem respicit sed mittentem, quia
per hoc se ipsum humiliare videtur, ut cum 'subiectionem'
vel 'famulatum' vel aliud consimile mittit illi; (3) quandoque ad
recipientem spectat amplius quam mittentem, ut: 'Salutem cum
gloria et honore'. (4) Nam sic optatur recipienti quod sit salvus
vel sanus et gloriosus et honoratus. Quandoque id quod mittitur
utrique persone alludit, ut: 'Cum filiali subiectione salutem'. (5)
|
|