Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 344


aliquis ex debito, dominus P. non transibit impunis qui
vincula debilorum suorum quibus dominum A. reliquit
implicitum statuto termino non dissolvit, et juramenti
praestiti foedere post terga relicto, certo termino faciendi
transgressionem inivit juramenti. Mora non prorogata
post terminum approbationem perjurii praedicat in
aperto! O mira mentis oblivio quae sic dictum P. immemorem
reddidit quod oblitus est a nexibus debitorum
absolvere hominem illum qui se illius debilis impedivit
ut ille rediret ad propria expeditus! O mira severitas quae
sic severum effecit eumdem quod sibi et proximo non
pepercit et offendit proximum non compatiendo homini
qui patiebatur pro eo! O mira peregrinatio sensus quae
fecit ipsum moribus et justitia peregrinum, quod credidit
alium debere solvere quae suis usibus ipse consumpsit.
Propter haec, viri nobiles et prudentes, ctc. (Caetera
desunt.)
n 45
Nobili viro domino Rogerio de Amicis P. de Vinea.
Veniet ad vos notarius Rodulphus de Podio cum imperativis
litteris et commendatitiis ab amico. Ipsum igitur
vestro conspectui gratum reddant jubentis imperium et
affectio commendantis.

Torna all'inizio