contradicere filio, prorsus contrarium procuravi, adeo
quod de hoc solum vereor ne me apud vos amici mei vel
inimici potius forte detulerint, quod circa me patris affectum,
concivis gratiam et amici puritatem a diebus aliquibus
citra aut enervatam invenerim, aut (ut mihimet
blandiar) retardatam. Finiam igitur, et jucundiori fine
perficiam quam incoepi; veniam expeto si loquendo profusius,
si scribendo forsan amarius dolentis filii et innocentis
conscientiae vena defluxit; et aperta voce clamabo
quod me vos habere patrem oporteat, concivem expediat,
et delectet amicum.
n. 69
In hac epistola concludit dominus Capuanus, et consolatur,
laudando eum de dictamine.
Inter nos jam sufficit verbis agi, Petrus sit Jacobi et
Jacobus Petri: imo sic fit utriusque alteruter, ut prospera
dum contigerint, quasi plena promptuaria eructent
ex hoc in illum, et inter unum et reliquum verus amor
dividatur per semissem. Super his hactenus lusit invicem
calamus, sed lyra dulcisona juvenis psallere senem
fecit, per quod patris discussit rudia filii docta manus. Sint
igitur haec inter nos, quasi terram cordis praesciderit
verbi vomer ad cultum, semenque sparserit affectus ad
fructum, ut herba deinceps coalescat in segetem, et in
culmo spica proficiat, ut gravescat. Fient autem haec, si
partus conceptum exerat, si suscipiat formam materia,
et circa nos si quis esurit, spicam quam produximus,
colligat qua fruatur. Annon sic habet scriptura: «Qui
frumentum abscondit maledicetur in populis?» Absit ergo
quod Petrus vel Jacobus frumentum favoris et operis,
eum alteri expedit, alter obtegat sub aristis, quae sunt
detractionum aculei et mendacii punctiones. Stillent ergo
montes dulcedinem quasi tales fecerit nos Deus in nostris,
|
|