retentione est timor, ut omnes scammoniatae, euforbiatae, elleboricae, et quaecumque recipiunt violenta, et quaedam non, ut tamarindi, cassia fistula, manna et similia. Et ante tres vel quattuor assellationes aquam calidam non bibat, quia vomitum irritat et medicinam nos eicere facit. Sed post multum adiuvat operationem medicinae et sic aperit angustiam et maxime eius, qui elleborum assumpsit. Nec dormiat, nisi restringi velit, quod est malum, antequam perfecte exeat medicina, nisi forte nondum medicina fuerit resoluta. Vitet calorem plurimum, ne sudare faciat et debilitatem inducat. Si timet vomitum, sternutet, liget extremitates et odoret odores bonos et res stipticas masticet. Ne tangat aquam frigidam, si sumpsit medicinam aliquam violentam, et in loco calido assolvet, ne incurrat dysenteriam, tenasmon, syncopim, febrem, spasmum et similia. Quibus supervenientibus subvenies, ut in tertia particula huius nostri libri invenies per propria distinctum capitula.Hic vero de <ali>quibus breviter percurram, ut <de> siti, dolore ventris,
debilitate infirmi et defectu assellationis. Contra sitim sugat mala granata et maxime dulcia, et crede, quod liquiritia
mirabilis est et candi, et nobilis corallus rubeus magus ore tentus et ad collum suspensus contra sitim sua proprietate mirabiliter [107rb] operatur et sugere poma et fructus usuales non stipticos ita, quod substantia non traiciatur. Est de bonis et lavare os cum frigida et bibere calidam cum sirupo violato, et sorbitio facta de zuccaro violato vel dissoluto
in calida est de benedictis. Dolori ventris confert superpositio pulvinaris vel lateris calefacti consparsi aqua vel vino, et panni vel spongiae infusae aqua simplici calida satis vel in aqua decoctionis parietariae vel apii mire prosunt, et vesica
aenea plena vino vel oleo calido similiter, vel sacellatio ventris cum sabe asso, milio, ordeo vel panico, vel folia ebuli calefacta super testam, consparsa vino, vel aqua decoctionis anisi, carvi et apii bibita cum melle rosato. Debilitati infirmi subveniunt electuaria aromatica distinguendo causas: in calida diarrhodon cum musco, zuccarum violatum, triasandalis et similia; in frigida dianthos cum musco, pliris, muscata amara; et in utraque diarrhodon Julii et diamargariton et panis assus aceto infusus, masticatus et ad nares tentus, aqua rosata parum calefacta et per faciem
et pulsus sparsa vel cibus sumptus, ut docui.De defectu assellationis et omni gravedine ventris ex retentione medicinae:
|
|