Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 601


per famem est castrum, vel civitas obsessa obtinenda, melius
est obsessionem facere aestivo tempore, antequam messes
et vina sint recollecta: quia semper tali tempore consueverunt
deficere fructus anni praeteriti. Quare si obsessi
non possunt gaudere fructibus anni advenientis, citius
peribunt inopia. Amplius si post bellum et pugnam munitiones
sunt obtinendae, melius est hoc agere aestivo tempore.
Nam tempore hyemali abundant pluviae, replentur
fossae aquis. quare difficilius impugnantur obsessi. Rursus
incommoditates temporum magis melestant obsidentes
et existentes in campis, quam obsessos manentes
in domibus. Vel igitur obsessiones fiendae sunt tempore
aestivo,vel si per multa tempora obsessiones durare debent,
saltem inchoandae sunt tempore aestivo, priusquam
blada, vino, et alios fructusterrae recolligere possint
obsessi.
Quomodo debent munitiones obsideri, et quomodo
periculosius impugnari possunt
munitiones obsessae. Cap. XVII.

Si obsidentes negligentes fuerint, et non diligenter se
muniant, ab obsessis molestari poterunt. Nam cum
contingat obsessiones per multa aliquando durare tempora,
non est possibile obsidentes semper esse paratos aeque.
Ideo nisi sint muniti, contingit quod existentes in
castris (cum fuerint occupati obsidentes somno, vel ludo,
vel ocio, aut aliqua necessitate dispersi) repente
prorumpunt in ipsos, et succedunt tentoria, destivunt obsidentium
machinas, et aliquando multi ex obsidentibus
perdunt. Quare obsidentes ut tuti permaneant, longe a munitione
obsessa saltem per ictum teli vel iaculi debent castrametari,
et circa se facere fossas, et figere ibi ligna, et

Torna all'inizio