Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 19


nobiles viros appellat " dilectos fideles " et salutat eos hoc
modo: " H(enricus) dei gratia sicut supra dilecto fideli " vel
" dilecto imperii fideli coloniensi archiepiscopo salutem et
gratiam suam ". Et sic salutat omnes mutatis nominibus dignitatum
et propriis. Hinc collige quod omnes reges possunt
eundem modum tenere nisi quia debent premittere nomina
cardinalium quando salutant eos. Et nota quod quando imperator
vel reges alicui sunt indignati dicunt salutem pro
meritis. Imperatrix eodem modo salutat omnes mutatis his
que mutari debent convenienter. Sed regine debent in omnibus
dimissius loqui quam imperatrix et etiam omnes reges
debent subesse imperatori et imperio exhibere omnimodam
reverentiam vel fidelitatem. Et nota quod imperatrix et regine
ac omnes mulieres propter femineum sexum magnam debent
ecclesie reverentiam exhibere quia ' earum caput est
vir ', id est ' Christus qui est ipsius ecclesie
caput '. Cardinales autem hoc modo salutant
imperatorem: " Invictissimo domino H(enrico) dei gratia romanorum
imperatori et semper augusto et Sicilie regi
A(nonymus) eadem gratia prenestinus episcopus promptum
famulatum cum gloria et honore in longitudine dierum ". Et
hac salutatione possunt uti omnes cardinales, archiepiscopi
et episcopi, duces et principes qui non sunt de imperio suo.
Omnes archiepiscopi, episcopi, duces, principes, marchiones,
comites, proceres, consules civitatum et omnes a maiori usque
ad minorem mutatis nominibus dignitatum et propriis sicut

Torna all'inizio