Salimbene de Adam: Cronica

Pag 361


que utilitas in arguendo? Audi Prover. XXIIII: Qui arguunt laudabuntur,
et super ipsos veniet benedictio
.
Sequitur in auctoritate Apostoli: ad corripiendum. Iere. X:
Corripe me, Domine, verumtamen in iuditio et non in furore tuo,
ne forte ad nichilum redigas me
. Idem dicit Propheta: Domine,
ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
. Item Prover.
XVII: Plus proficit correptio apud prudentem quam centum
plage apud stultum
. Quod patuit in Iosue, quem corripuit Moyses,
Numeri XI: Quid, inquit, emularis pro me? Quis tribuat ut
omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?

Impletum est in Moyse quod dixit Sapiens, Sap. VI: Neque cum
invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps
sapientie
. Item in Herode impletum est quod dictum est supra:
quam centum plage apud stultum. De quo dicitur, Luc. III: Herodes
autem thetrarcha cum corriperetur
a Iohanne de Herodíade
uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes, adiecit et
hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcerem
. Quare hoc?
Quia, ut dicit Sapiens in Proverbiis XV: Non amat pestilens eum
qui se corripit nec ad sapientes graditur
. Nam, ut dicit Amos V:
Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati
sunt
, scilicet Herodes et Herodías. Sed dicitur Eccli. XXI:
Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris; et qui timet Deum
convertetur ad cor suum
. Item Eccli. XIX: Qui odit correptionem
minuetur vita
. Item Eccli. XX: Quam bonum est correptum manifestare
penitentiam; sic effugies voluntarium peccatum
. De correptione
multa habes Eccli. XIX. Item Eccli. XXXII: Peccator
homo vitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet
comparationem
. Hec omnia completa sunt in Herode, qui malitiose
cum Herodíade de morte Iohannis Baptiste tractavit. Item
de Iohanne dicitur, Prover. XXI: Excogitat iustus de domo impii,
ut detrahat impios a malo
. Item de Herode dicitur, Prover. XXIX:
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet
interitus, et eum sanitas non sequetur
.
Sequitur in auctoritate Apostoli: ad erudiendum. Prover.
XVI: Eruditus in verbo repperiet bona, et qui in Domino sperat
beatus est
. Ideo dicit Prover. XIX: Erudi filium tuum, ne desperes:

Torna all'inizio