stomachum. Vel si fuerit debilitatus, purga cum hac decoctione: suavius enim purgant decoctiones, [105ra] sed gravius sumuntur. Recipe polypodii, anisi, feniculi, apii, petroselini ana unciam semis, agarici, absinthii ana drachmas duas, quassa, coque, cola et in colatura resolve corticum mirobolanorum kebulorum drachmas quattuor, si febrit, vel, si non febrit, benedictae veteris et laxativae unciam semis, et addita uncia una sirupi violati vel alicuius dulcorativi et deposita actuali frigiditate offeras patienti sero, - quia in hoc discordamus ab universis antiquis, - si non febrit, quia si febris cum sero die quaelibet affligatur, non sit offerenda medicina hora accessionis, <sed> oportet tempestive de mane dari, ne
contra artis regulas facere videamur. Si vero volueris purgare eundem humorem vel alium <calefaciendo, resolve> claretum aquis aliquibus solutivis. Unum summo opere oportet scire: quae medicinae purgent calefaciendo et quae infrigidando in omni specie humoris. Verbi gratia, benedicta purgat calefaciendo flegma, hiera picra, picra et similia; unde cum his flegma cum febre et maxime continua et in aestate purgare non audemus. Quaedam purgant eandem <speciem> infrigidando, ut mirobolani kebuli, vel debiliter calefaciendo, ut polypodium, agaricus et turbit, et cum istis in febre securius purgamus quolibet tempore anni. Unde neglectis his considerationibus multa pericula vidi. In continua tamen meminisse oportet frigidis purgandum esse et maxime in aestate, unde nullo modo cum aliqua scammoniata medicina purgamus continua laborantes nisi in hieme, et hoc raro. Regula generalis, quia quaecumque purgant humorem dominantem extra et intus cum febre et sine febre: et tamen non sunt omnia ista communia offerenda. Dandum est enim aliud loco et dyscrasiae <et> febris [105rb], et ideo non est prorsus eadem medicina <danda> in continuis et interpolatis eiusdem speciei nec contra humorem dominantem cum febre et sine febre. Vel aliter purga: sume mirobolanorum kebulorum corticum dramas quattuor, tere vehementer, cribra et duc diu in mortario cum uncia una sirupi violati et distempera cum aqua simplici vel, quod melius est, cum rore, qui invenitur inter folia cannae et stipitem, et offeras ut prius. Hoc enim solvit cottidianam de flegmate naturali, post digestionem datum de tertio in tertium diem vel de quinto in quintum, delicatis colatum, rusticis non, et purgat sine omni molestia. Datur iterum sanis ad praeservationem aegritudinum, quae nascuntur de eodem humore.
|
|