Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 206


fecit constitutum suo anathemate in ecclesia Beati Petri
apostoli, ut pontifice vivo aut moriente, vel episcopo civitatis,
nullus pręsumat quodlibet loqui aut partem sibi facere, nisi die
tertio depositionis eius, adunato clero et filiis ęcclesię, electio fiat et
quem voluerint habeant licentiam eligendi sibi sacerdotem.
quod si de episcopis qui sublimioris sunt gradus ita convenit, quanto
magis condecet de abbatibus qui inferioris oflicii sunt, in quorum
electione nullum debet pręcipitium fore! factum est autem
hoc etiam contra nostram et omnium confratrum sponsionem,
quam fecimus communi assensu cum domnum Berardum patrem
nostrum ad exitum propinquare vidissemus. nam per vestem
principalis altaris beatę Marię dominę nostrę in capitulo allatam
tactu omnium fideli sponsione firmavimus, ut nullum abbatem
reciperemus neque confirmaremus nisi quem omnis nostri cęnobii
religiosa congregatio, consentiente imperatore, canonice et regulariter
elegerit, et qui huius constitutionis violator existeret, irrevocabiliter
a nobis eum statuimus abicere. erant enim tunc
quędam tres infames persone quarum sagacitas vigilabat ut hanc
invaderent abbatiam. e quibus permaxime Regizo laborabat
Sabinensis dictus episcopus, quem nos prę cunctis execrabamus,
quod multa nefanda de illo referebantur quę credibilia videbantur.
ipse enim quosdam nostrorum suasionibus in tantum
corruperat, ut fidem communis sponsionis offendere faceret, et
eum quem una disposuimus eligere spernerent, ipsumque Regizonem
super nos abbatem magno efficerent conanime. pro eo

Torna all'inizio