de res pertinentes dictum meum monasterium dedissem tibi ad opus 
de dicta ecclesia Sancti Pamphili, per hunc scriptum conveniencie 
a modo et usque in completi .XXIX. anni, et post completi .XXIX. 
anni at renobandum semper in alii .XXIX. anni, in omnem renovationem 
detis tu predictus electus de tuis successoribus solidos .XX. 
ad me predictum abbatem et meis successoribus ad opus de predictum 
meum monasterium, quia dedisti mihi tu predictus episcopus 
de tua mobilia de dicta ecclesia Sancti Pamphili solidos .XX. ad opus 
et dispendium de predicto meo monasterio. et ego predictus abbas 
ipsi solidos accepi a te predicto electo in conveniencia, et apud nos 
recepimus et receptum testamur abere [tres idoneis] homines [oc 
sunt nomina eorum]: [...] cuiusdam Alberti, et Ioannis filius cuiusdam 
Dodini, et Oddo filius cuiusdam Azani, et Grimaldi filius 
cuiusdam Obaldi ..., (qui fuerunt in eadem pacctione et conveniencia. 
proterea voluntate tua denegare nolo, sed libenti animo, 
nemine me cogente, nec aliquid per vim pacientes, nisi tantum sana 
mente, et spontanea et mea bona voluntate, unaque per consensum 
et voluntatem de monachi mei et de predicto monasterio dedi tibi 
predicto electo ad opus de dicta ecclesia Sancti Pamphili: hoc est ipsa 
ecclesia Beate sancte Marie de Valva, que est in locus, ubi le Frascarie 
vocatur, quia sic dedi ego predictus abbas tibi electo vel ad 
dicte ecclesie, a modo usque in completi .XXIX. anni, et renovandum
  |  
  |