Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 158


naturali fallente, pater non minus in filio quam in se ipso soleat cruciari. Ut igitur tot inculcatio
precum nostrarum apud te plenum sortiatur effectum nec minus tua solvat liberalitas, quam promisit,
imperialem celsitudinem rogamus, monemus et hortamur omni affectione, qua possumus, quatenus
recogitans magnanimiter, quod in donando et parcendo immensitas tanto principi optima est
mensura, dictum comitis filium liberaliter nobis donans a nos absolute remittas, quia pro dicto
comite nos fideiussorie obligamus, quod contra te nihil penitus attemptabit, sed pro posse tuis beneplacitis
obsequetur, sperans apud te nostro maxime interventu propensiorem gratiam invenire.
Preces autem nostras hac vice taliter impleas, quod mendaces ostendas illos, qui ex hoc contra te
mendaciter murmurant, et nos sinceritatem tuam commendantes in Domino reddas merito letiores.

VII 5

Geminata nostrarum precum oblatio nondum ad exauditionis vestre gratiam introivit, sed notabilem
retulit repudiata repulsam, interprete facto significans, quantum profecisset extraneo, que sic in
vestro defecit. Certe, si rem grandem petiissem, a vobis exaudiri speraveram, nedum, quod tenor
oblate petitionis id tenuit, ut aperiretis manum beneficii vestro meo. Porro vester meus, ut sic loquar,
est magister P., qui sic factus est meus, quod vester esse non desinit, sic mihi titulo familiaritatis
accedens, quod a vobis subiectionis debito non recessit. Sed miror, pater, quid adeo amaricaverit
suavitatis vestre dulcedinem circa ipsum, quidve flexibilem benignitatis vestre gratiam induravit in
tantum, quod apud vos et ego contemptus invenior et summus pontifex non auditur. Sane difficultatis
dispendium afferre sibi non debuit, quod pro ipso et edidit dominus papa mandatum et ego,
quas potui, preces adieci, cum in hoc commune vobis et sibi videretur gessisse negotium, quia, si
mandato apostolico provideret providentia vestra vestro, excluderetur extraneus occasione sublata
scribendi pro alio, et ego specialis obligationis debitum precum adiectione subirem. Sed forte processit
ex ista cautela dilatio, ut aliquid rei petite concresceret, cum receptor interdum carius habeat
datum, quod speravit diu petitor dilatum. Sed hoc lex liberalitatis ignorat, hoc ius nobilitatis non
approbat, cum condicio largitatis non teneat, quod proveniant cum quadam diminutione dilata et
cum augmento festinata succedant. Vel forsan ista fuit prorogationis occasio, ut instantia vel remissio
deprecantis vim precum exponeret et interiorem publicaret affectum. Unde geminatis precibus
tertio preces inculco et adicio, si quid videtur precibus defuisse, eundem magistrum postulans prebendari,
ut, si cantus dulcedo, si lectionis distinctio, si prerogativa ordinis sacerdotalis suum attulisset
suffragium, sic anticipasset petitionem donatio, quod pro prebenda non esset ei opus insistere,
sed prehabita iam gauderet. Ad hec interpellet ad vos et peroret pro me totus meus .., archidiaconus
Nivernensis, quem uti rogo et opportunitate instanti et instantia opportuna, ut sic vestre providentie
et eius sollicitudini possit ascribi, quod alicuius executionis necessitas extorqueret.

VII 6

Torna all'inizio