2. Praeterea, sicut supra in littera habitum est, per ea quae Angeli in principio
creationis acceperunt, poterant stare, sed non poterant proficere. Sed per gratiam
potest aliquis mereri gratiae augmentum, et ita proficere. Ergo non fuerunt
in gratia creati.
3. Praeterea, Augustinus dicit, ut supra habitum est,
quod diabolus continuo ut factus est, non cecidit ab eo quod accepit,
sed quod acciperet, si Deo subdi voluisset. Cecidit autem a gratia. Ergo
gratiam nondum acceperat.
4. Praeterea, secundum Augustinum, per
lucem primo creatam significatur gratia Angelorum. Sed quam cito facta ex
lux, divisa est a tenebris, per quas intelliguntur Angeli peccantes. Cum ergo
nullus Angelus fuerit tenebra per peccatum in principio suae creationis, videtur
quod nec etiam fuerunt lux per gratiam.
5. Praeterea, cum in principio creationis non fuerit distinctio in Angelis quantum
ad gratiam et culpam, si aliqui in gratia fuerint creati omnes in gratia
creati fuissent. Sed illi qui ceciderunt, nunquam in gratia fuerunt: quia cum non
fuisset in eis aliquid retrahens, impetum gratiae secuti fuissent dirigentis in
Deum. Ergo videtur quod nullus in gratia creatus est.
1. SED CONTRA, Augustinus dicit, quod Deus simul erat condens
naturam et largiens gratiam. Ergo in principio creationis gratiam
habuerunt.
2. Praeterea, supra illud Oseae 3, 1: «Diligunt vinacia uvarum», dicit Glossa,
quod daemones in magna pinguedine Sancti Spiritus creati sunt, qua per peccatum
sunt privati. Sed pinguedo Sancti Spiritus est gratia. Ergo in gratia creati
sunt.
3. Praeterea, ad divinam liberalitatem pertinet ut gratiam infundat omnibus qui
sunt capaces gratiae, nisi in eis aliquid resistens inveniatur, multo amplius
quam cuilibet materiae dispositae formam naturalem tribuat. Sed Angeli in
principio suae creationis motum liberi arbitrii habuerunt, nec aliquid in eis
impediens fuit. Ergo videtur quod statim in eis gratiam infudit.
4. Praeterea, gratiam per naturalia nullus mereri potuit, per quae tamen ad
eam se praeparare potest. Sed praeparatio ad gratiam potest esse etiam per
unum motum liberi arbitrii, sicut patet in contritione. Ergo videtur quod cum
motum liberi arbitrii habuerint in principio creationis suae, pro nihilo differretur
gratiae collatio: et ita videtur quod statim gratiam habuerunt.
|
|