Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 210


homo iure deuenit, et statim ipse papa per uexillum tradidit eidem duci totam terram suam
cum honore sui ducatus dicens: Quemadmodum Gregorius papa tradidit illam Robberto Guiscardo
auo tuo et sicut Urbanus papa eam Roggerio patri tuo tradidit et sicut Paschalis
papa eidem Roggerio patri tuo prius illam et postea tibi tradidit, sic et ego trado tihi eandem
terram cum honore ducatus per illud idem donum atque consensum
. Eodem anno mense
Aprilis Balduinus rex Hierusalem obiit, cui successit in regnum Balduinus cognomento de
Rubaia. Ipso quoque anno mense Augusti mortuus est Alexius imperator Constantinopolitanus,
successitque ei in imperium Calo Iohannes filius eius.
Anno dominice incarnationis MCXVIIIJ indictione XIJ pridie kal. Decembris luna passa
est eclipsin a media nocte usque in matutinum. Eodem anno mense Ianuarii Gelasius papa
postquam per annum [unum] Romanam gubernauit ecclesiam, cum esset in Gallie partibus
defunctus est. Tunc cardinales qui cum eo ibi fuerant, elegerunt in ordine Romani pontificis
archiepiscopum Uiennensem nomine Guidonem, uirum utique nobilem, quem Calixtum
papam nuncupauerunt. Qui Romano pontificio sublimatus, post annum unum Romam uenit
et papalem in Lateranensi palatio cathedram sedit. Anno quo Gelasius papa defunctus est
mense Augusto Sarraceni inuaserunt Antiochiam. Contra quos Roggerius Riccardi filius Antiochie
procurator cum militibus et peditibus quos tunc habere poterat exiens, atque cum
Sarracenis dimicans propter impatientiam suam uictus ac mortuus est. Multitudo quoque
christianorum cum eo mortua est, noluit enim expectare Balduinum regem Hierusalem qui
cum maxima militum manu ueniebat in auxilium christianorum. Non post multos uero dies
ipse rex cum suis uenit in Antiochiam et cum predictis Sarracenis qui terram ipsam occupauerant,
bellum commisit eosque deuicit et Antiochiam in sua manu accepit.
Hoc tempore mense Augusti regina Constantia comprehensa est a comite Alexandro et
Grimoaldo Barense in Iuuenatia ciuitate et cum ea equites L traditione quorumdam ciuium.

Torna all'inizio