est quia omnis posicio est confessio sive asseveracio, 
ut ff., De inter. act., De etate [D. 11, 1, 11), ff., De 
rebus dubiis, In ambiguo [D. 34, 5, 3], ff., De evictionibus, 
Si libertis § Sed [?] et Si quis [D. 21, 2, 69 
§ 5]; tercio si contra naturam est quod ponitur, ut ff., 
De inter. act., l. Confessionibus et l. sequenti § finali 
[D. 11, 1, 13 et 14 § 1]; quarto si quis interroget super 
iure civili an ius ita velit, quia sic confiteretur ius 
esse, nisi de consuetudine quereretur quia tunc et posicio 
fieri et probatio de consuetudine posset dari, 
ut C., De hediffi. priva., l. An in totum [C. 8, 10, 3] 
et C., Que sit longa consue., l. 1 [C. 8, 53, 1]; ius autem 
civile romanorum finitum est et ideo nil operatur 
in eo posicio vel confessio, ut ff., De iuris et fac. igno., 
l. In omni [D. 22, 6, 2]: quinto cum est periculosa 
posicio, ut non possit quis sine periculo confiteri quia 
pendet ex altera questione, ut ff., De inter. act., l. 
Et quia § finali [D. 11, 1, 6 § 1]; sexto cum est duplex 
vel alternativa posicio ut in exemplo, nam lingua 
explicanda et ponenda, argumentum ff., De iniur., Pretor 
edixit § Quod autem [D. 47, 10, 7 § 4]; septimo si 
pars que posicionem facit nequid in iudicio stare, ut 
ff., De interrog., l. Si sine § 1 [D. 11, 1, 9 § 2]; octavo 
si non tenet iudicium inter personas actoris et rei, 
ut ff., De inter. act., l. Si filius cum patre [D. 11, 1, 
19]; nono si ponat aliquis de facto alieno de quo non 
pertinet ius ad actorem vel reum, ut ff., De inter. act., 
Si sine § 2 [D. 11, 1, 9 § 3], § Rerum amotarum, 
l. Marcellus § pr. [D. 25, 2, 11 § 2]; decimo si quis 
faciat posicionem super re tempore finita utputa si 
res mea que tempore prescripta erat, ut C., De non 
nu. pe., l. In contractibus § Observando[D. 4, 30, 
14 § 3]; undecimo si quis ante litem contestatam faciat 
posiciones super principali negocio, ut ff., De inter.
  |  
  |