Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 174


Qui iugulavit eum, suscepit in Urbe coronam;
Pro nece regis ei tribuit diademata Roma,
Taliter imperium tunc habuisse sonat.
Meltiades nunc papa sedet Rome tribus annis,
Octo dies mensesque duos iungamus ad annos,
Magnus in ecclesiis, maior in orbe fuit.
EXPLICIT PARTICULA XXI. PARTICULA XXII.
1. De Maximiano et Diocletiano imperatoribus, qui regnant annis 20, et de papa sui temporis,
et de Constantino Magno.

Anno ab incarnatione Domini 290. Diocletianus, ab Augusto 33., ab exercitu imperator creatur. Qui paulo
post Maximianum ex cesare socium sibi et parem fecit imperatorem, Constantium vero et Galerium cesares creavit.
Iste et ille Constantius, qui ex uxore Theodora, privigna ipsius Maximiani predicti, genuit sex filios, ex Elena
vero sua concubina genuit Constantinum. Hanc Elenam quidam ex patria Treverorum [in Francia] oriundam asserunt.
Alii vero de regno Persarum; ubi ipse Constantius ad tributa colligenda transmissus eam
legitur contigisse. Imperatores autem Diocletianus et Maximianus in ecclesia Dei persecutionem decimam a Nerone
per 11 annos immanissimam sevius et crudelius aliis omnibus protraxerunt. Ubi quot milia christianorum interierint,
non posset litteris explicari. His temporibus imperatores beatum Mauritium in Gallias ad expugnandos hostes imperii
cum legione sua destinaverunt. Qui, a beato Marcello papa cum legione sua christiana benedictione percepta,
simul cum imperatore Alpes per montem Iovis transcendit. Cumque apud [villam] Othodorum ad idolatriam,
sicut ibi mos fuerat, vocarentur, ipse suique omnes Christum confitentes, dum sacrificia idolorum
agere rennuunt, martirio coronantur. Paucos tunc ex ipsa legione fugientes Romani insequuntur. Ex quibus
iuxta fluvium Renum novem occidunt in opido quod Bunna vocatur [prope Coloniam in Francia], Gerionem
vero cum sociis suis 330 in suburbio Colonie [id est] Agrippine urbis occiderunt. Similiter etiam Victorem cum
340 sociis in urbe sub Colonia, olim Troia, nunc vero Santis vocata, interfecerunt. Constantius ab Alemannis
prius victus, secundo prelio tam acriter vicit, ut 70 milia hostium ibi cesa numerentur. [Diocletianus ita
ditavit suos amicos, ut paupertatem evaderent, nec tamen possent divitiis superbire.] Cum igitur imperatores
ecclesiam mirabiliter afflixissent, ambo iudicio Dei in dementiam versi, imperii dignitatem refutant, habitumque
imperialem deponunt, Diocletianus in Nicomedia, Maximianus vero Mediolani, anno 20. imperii Diocletiani. His
diebus pape Marcellino succedit Marcellus. Cui cito successit Eusebius papa. Post quem paulo post Meltiades
Rome papatum suscepit. Relicto imperio ab augustis, Constantius et Galerius, qui eorum cesares erant, imperium
inter se in duo diviserunt. Galerius quidem Illiricum, Asiam et Orientem retinuit; Constantio autem Italia, Gallia
et Africa in sortem devenit. Iste Constantius erga omnes homines erat clemens et erga Deum religione utebatur.
Cultores Dei libenter venerabatur. Qui in Britannia moriens filium Elene Constantinum in Gallia imperatorem
constituit.
Tunc Dioclecianus princeps cum Maximiano,
Imperium tenuere simul, nullo mediano,
Unus eis fuerat questus et una manus.
Sanctis ambo simul reparant per climata bellum,
Et simul in Christum satagunt conferre duellum,
Perdunt ecclesias, scripta beata cremant.
Hii reges primi gemmas in veste tulerunt,
Nec prius in panno gemme coriove fuerunt,
Purpureos reges ante fuisse ferunt.
Rex Diocletianus sedet annis bis duodenis,
Et Marcellinus tribus annis papa resedit,
Atque duos menses per quoque quinque dies.

Torna all'inizio