de castello Frasso totam sortem suam et de pertinentia eius, inter
affines: a primo latere fluvius Pharpha, a secundo rivus Bubita
et via Romana, et venientes in caput fluvii Riianę, a tertio latere Riiana, et a quarto latere castellum et tenentes heredes Bonihominis,
et venientes in Pharpham. insuper et portionem suam
de Phara cum eius pertinentia, inter affines: a primo latere fluvius
Currisius, a secundo Carpinianus et per serram Mutellę descendit
in Riianam, a tertio latere Riiana, a quarto latere furca montis
sicut vadit iuxta terram Sanctę Marię et revertitur in Currisium.
et hoc factum est anno Domini millesimo quinquagesimo quinto.
anno autem Domini millesimo .LVI. quidam Tebaldus filius Bucconis
cum Theodora uxore sua, et Gislerius filius suprascripti Bucconis
cum Pamphilia uxore sua, et Berardus filius Bruzonis cum
Giburga uxore sua, et Bona uxor eiusdem Bruzonis, et Girardus,
Tebaldus et Iohannes germani filii quondam Guiderolfi, cum Lavinia
uxore ipsius, optulerunt huic monasterio et domno B[erardo]
abbati castellum Currisium cum tota pertinentia eius. item,
Iohannes Guinizonis optulit huic monasterio res suas territorii Sabinensis
in Castellione, in valle Gisonis, ad Puteum, et in valle
Gaidonis, et in plano Iohannis Romani. item, Rapto filius Petri
concessit huic monasterio res suas in ducatu Spoletano et castaldatu
Pontano ubi dicitur Pisa modiorum .V., et tertiam partem de
alveo Molini. eodem quoque anno quidam viri filii Girardi,
et filii Rainerii, et filii Tebaldi, atque filii Tedimarii contulerunt
huic monasterio ęcclesiam Sancti Gangolfi et Sancti Benedicti
in monte Coscia et Sardone territorii Sabinensis cum eius
omnibus pertinentiis comitatus Sabinensis, et Utriculani, sive Narniensis.
item, Rainerius filius Tedemarii optulit in ęcclesia
Sancti Angeli de Tancia in portione huius monasterii res suas
in Agutiano territorii Sabinensis. item, Rocco filius Nicolai
optulit huic monasterio res suas quas vel per tertium genus vel
per cartulam habebat inter rivulum Calentinum et fluvium Currisium.
|
|