Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 121


proderet, pro eo alium forma similem optulit. qui Leo deinceps
in clericatu ad Iustiniani usque tempora vixit.
Ipso denique anno Augustulus apud Italiam adversus
Nepotem cum exercitu veniens effugato eo imperii regimen invasit.
Annali deinceps circulo evoluto cum rege Wandalorum
Geiserico foedus initum est ab Oreste patricio.
Haec dum apud Romanos geruntur, Odovacer cum fortissima
Herolorum multitudine fretus insuper Turcilingorum
sive Scirorum auxiliis Italiam ab extremis Pannoniae finibus
properare contendit. qui dum adhuc per Noricorum rura
exercitum duceret, cognita Severini fama Christi domini servi,
qui illis tunc degebat in locis, ad eum sibi benedictionem
petiturus accessit. qui dum benedictione percepta ab eius
egredi cellula vellet et caput, ne in superliminari ostii, eo
quod procerae esset staturae, adlideret, inclinasset, a dei viro
futurorum praescio mox talia audivit ‘vade nunc ad Italiam,
vade Odovacer, vilissimis interim animantium pellibus indutus,
multis cito plura largiturus’. haec ille verba rerum exitu
conprobavit. nam aliquantis postmodum annis totius Italiae
insuper et urbis usus est potestate. ingresso ergo Italiam
Odovacre statim ei apud Liguriae terminos Orestes patricius
occurrit, qui adversus fortissimam multitudinem nihil se praevalere
conspiciens, maxime cum eum iam quidam suorum
deseruissent, metu trepidus intra Ticinum se munitionis fiducia
concludit. mox adveniens cum exercitu Odovacer expugnatam
fortiter ingreditur civitatem: vastantur universa rapinis, saevit
ubique gladius, divina quoque privataque aedificia ignis absumit,
captus demum Orestes ab hostibus Placentiam usque
perducitur ibique gladio detruncatur. exinde per universas
idem barbari urbes diffusi cunctam sine aliqua tarditate Italiam
iuri proprio subdidere multasque tunc civitates parantes
resistere extinctis habitatoribus ad solum usque deiecere.
Odovacer itaque prosperos sibi cernens successus adcrescere

Torna all'inizio