alias dicitur:  Supra modum in sublimitate aeternum  
 gloriae pondus . 
20.  Profundum . Profundum infernum vocat. Orat  
ergo Apostolus quatenus haec quatuor possint intelligere,  
et intellecta, tria appetere, unum  
vitare. 
21. AGUST. (Epist. 112  ad Paulinam De videndo  
 Deo , cap. 23, tom. II.)  Ut impleamini . Sic implebuntur  
in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint  
et ipsi plenus Deus, sed cum fuerint perfecte pleni  
Deo. 
22. AMBROS.  Ut impleamini , id est, ut ipsi in proportione 
communis corporis videamini, in quo Deus  
inhabitat. 
23.  Ei autem qui potens . Post gratiae narrationem  
orat pro illis, et sub spem [ f ., specie] gratiarum  
actionis concludens dogmaticos sermones incipit  
ethicos. 
24. LANFR. Saeculi saeculorum . Saeculum saeculorum 
est aeternitas cujus partes sunt tempora et  
omnia saecula. Potest etiam intelligi saecula saeculorum, 
hoc praesens saeculum ab initio mundi usque 
ad finem simul intellectum, quod in multa saecula  
dividitur. 
CAP. IV.—1. AMBROS.  Ego vinctus . Ad reverentiam 
mutat, quia adjecit:  Ego vinctus in Domino ;  
si quidem ipsa vincula propter praedicationem habere  
videtur. 
2.  Unum corpus , hoc est, hanc unitatem illibatam  
custodite, per pacem et charitatem; et hoc esse  
necessarium multis modis ostendere nititur per ea  
quae sequuntur. 
3. LANFR.  Unum corpus et unus spiritus . Unum  
habetis spiritum, sicut estis unum corpus, ut non  
sitis schismatici. 
4. AMBROS.  Et unus spiritus . Spiritus qui nos regeneravit; 
corpus, inquit, per regenerationem consistere  
videmini. 
5.  Qui super omnes . Qui omnibus supereminet.  
Hoc enim dicit super omnes, qui et per omnia 
  |  
  |