2. Titel de consultacionibus et responsivis.
Interrogant custodes carcerum imperatorem quid
facere debeant de captivis.
Maiestatem vestram duximus litteris presentibus consulendam,
quid de filio quondam regis Tancredi, et Margarito
ammirallio maris, atque archiepiscopo salernitano, quos
de mandato vestro tenemus in carcere vinculatos, facere
debeamus.
Responsiva imperatoris.
Jubemus, ut filio quondam regis Tancredi et Margarito
ammiralio maris occuli evellantur, et Salernitanus episcopus
decolletur.
Si sacrilegus debet evadere penam propter locum
sacrum ad quem confugit?
Ab imperiali maiestate querimus edoceri, si sacrilegus
qui fugit ad locum sacratum debeat inpunitus relinqui.
Responsiva imperatoris.
Non videmus, quod ille qui locum sacrum violare presumit
debeat per loci sacri refugium evadere iudicium
ulcionis.
Si debitor tenetur vendere liberum filium ad instantiam
creditorum?
Qui omnia moderatur et regit, vos orbi preposuit
universo, ut iura legalia pro tuicione iusticie conservetis,
et ubi dubia emerguntur digna vos maiestate regnantis
interpretari dignetur, quia cuius est condere ipsius et interpretari,
sicut lex ipsa proclamat.
Titius filium suum Sempronio pro quadam quantitate
pecunie obligavit. demum cum debitor non sit solvendo,
sibi a creditore iubetur ut filium suum vendere non
postponat.
Quare ab imperiali celsitudine postulamus, ut nos velit
solucionem huius questionis docere, videlicet si hac vel
consimili occasione lex vendi corpus liberum patiatur.
Responsiva imperatoris.
Ab humane condicionis primordio universi homines
liberi nascebantur. set postmodum quidam iure gentium,
|
|