vestrae praecipiendo mandamus, quatenus nullus
sit, qui praedictum fidelem nostrum super
arte ipsa medicinae in terris ipsis, ut dictum
est, fideliter exercendi, impediat decaetero,
vel perturbet.
Cap. XXV.
Privilegium concessionis cujudam Castri in
perpetuum.
Etsi munificentiae nostrae gratiam libenter
extendamus ad singulos, quos fideles
nobis ab operum esperimento
sentimus: circa illorum tamen merita gratiosius
profequenda, libentius nostrae liberalitatis
dexteram adducimus, pro quibus non solum
devotionis et fidei puritas, sed servitii gratitudo
multiplicis intercedunt. Eapropter per
praesens privilegium notum facimus universis,
tam praesentibus quam futuris, quod nos attendentes
fidem puram et devotionem sinceram,
et grata servitia, qua N. fidelis noster,
nostro culmini fideliter exhibuit hactenus,
et incessanter ad praesens exhibet, et exhibere
poterit devotius in futurum: castrum C.
et Justitiariatus cum omnibus justitiis, justitiariis
rationibus omnibus, et pertinentiis suis,
quae de demanio in demanium, et quae de servitio
in servitium eidem et haeredibus suis provenire
potuerunt in perpetuum de speciali
|
|