Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

374


Primo causa indignationis uel suas[s]ionis, ut cum scribimus inimicis,
excomunicatis, hereticis uel paganis; et tunc uel ponuntur nomina simpliciter
sine adiectiuo et talis descriptio pro quodam titulo reputatur, uel
scribuntur nomina cum adiectiuo quod loco salutis additur; locum indignationis
uel suasionis optinet potius quam (a) salutis, unde talis affectio abusiue
salutatio nuncupatur. Secundo causa humilitatis, ut cum maioribus
scribimus non ponimus salutem sed humiliantes capita nostra eis reuerentiam,
obedientiam, deuotionem, subiectionem, famulatum et nostri commendationem

offerimus, et fide mentis desiderium explicamus. Salutatione namque
sicut et benedictione de auctoritate maiorum est et non de
minorum, unde talis affectio iterum salutatio dicitur abusiue. Secundum
ueritatem cuilibet possumus dicere salutem nisi inimicis, excomunicandis
et hereticis. In salutatione quandoque infinitiuus gerens officium
nominis copulatur huic adiectiuo salutem , ut salutem et prosperis successibus
habundare.
Sed potest esse et huius esse copulatio orationum perfectarum
et non terminorum.
Quatuor sunt maneries salutationum. Quedam est absoluta siue in
qua nomen utriusque persone sine determinatione accidentali intransitiua
ponitur, ut Petro Ventura salutem. Additur plerumque in hac salutatione
et etiam in alijs determinatio transitiua ad ambiguitatis remotionem facta
per ablatiuum loci uel genologie uel utriusque cum prepositione de , ut P.
de Fauentia, P. de Manfredis, Ventura de Fornatis de Pergamo
; et nichil (o)minus
hec nuda dicuntur. Quedam prescripta in qua adiectiua pertinentia
ad laudem persone recipientis ipsius nomini (pre)ponuntur, ut Preclaro militi
et famoso et domino B.
Quedam subscripta in qua nomini recipientis
persone adiectiua ad ipsius laudem pertinentia subiunguntur, ut A. facundo
iudici et perito.
Quedam circumscripta in qua circumscribuntur adiectiua
recipientis persone ad laudem pertinentia, ut Eg[g]regio et potenti uiro
domino P. militari gloria prepol(l)enti.

In salutatione absoluta nomina personarum debent scribi integre,
ut Petro magister salutem. In alijs etiam salutationibus possunt scribi integra
capitali prima semper lit(t)era uel saltem nomen mit(t)entis. Prima uero
lit(t)era capitalis persone recipientis potest scribi quia in exteriori parte
carte ponitur integrum nomen in datiuo casu cum hoc participiali nomine
dandum quod sic scribitur et geminatur ut ostendatur frequentationis repetitio,
uel cum hoc uerbo presentare , scilicet cum scribitur sublimibus personis.
Possunt etiam scribi solum prime lit(t)ere capitales utriusque lit(t)ere
uel nominis cum scribens et recipiens sibi inuicem sunt noti.
De notulis traditis a modernis de salutatione dantur hi uersus:
Isti uersus quos tradunt moderni sunt.
Gratia, post, titulus, ordo, denotatio cleri,
Seruitium (quo)que conditio, stirps ac amor unde.
Laus, locus, officium sit cleris qui mereantur;
Laus, locus, officium sit laycis qui timeantur.

Torna all'inizio