multo post in romanam curiam concessiti, Daniel Rainerius et alii
non pauci, praeter philosophiae studia humanarum etiam litterarum
vehementer cupidi. Aderat et Benedictus Prunulus, homo
impense doctus, qui trigesimo et amplius ab hinc anno publice in
hac urbe est professus. Tot viri tum forte in vestibulum curiae
convenerant, alii alia credo de causa, eratque iam coeptus haberi
sermo de his qui recenti saeculo aliquid in communem latinae linguae
usum edidissent, quum illis et ipse diversum negocium secutus
superveni, erantque mecum nonnulli nostratium litterarum sane
studiosi; hic ego ab universo coetu familiari vultu acceptus; quia
de re litteraria sermonem haberi non dubium erat, placuit his quae
dicerentur interesse. Primas igitur ad dicendum Prunulus sortitus
erat partes; unde vero sermo esset ortus non libuit requirere, satis
|
|