Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

52


etiam Romani omnium gentium deos et omnium provinciarum,
civitatum atque locorum; et eis aras edificaverunt
et statuas fabricaverunt. habebant tamen Romani duos speciales
deos tanquam singulares patronos, scilicet Romulum, qui
eam construxerat et Ianum, qui urbem suam ab hostibus liberavit.
et ideo istis duobus semper magnam reverentiam
exibebant, et multum eis placebat et pro bono multum habebant,
quando aliqua provincia vel civitas aliquem de istis duobus pro suo
deo accipiebat et sacrificia offerebat. Ianuenses igitur, cum
favore Romanorum multum indigerent, tunc temporis Ianum
pro suo deo acceperunt et ipsum multo tempore coluerunt. et
ideo ab isto Iano, ut supra dictum est, Ianua est vocata propter
illius ydoli, scilicet Iani, adorationem, et etiam propter illius ydoli
quandam similitudinem. illud enim ydolum Iani cum duabus
faciebus Gentiles depingebant; unam ante et aliam retro, et attribuebant
ei principia et exitus omnium rerum. ideo dabant sibi duas
facies; unam ante, cum qua respiciebat principia, et aliam retro,
cum qua respiciebat fines. unde quando Romani volebant
aliquod opus incipere, scrificabant faciei Iani, que erat ex parte
anteriori, ut daret bene incipere. et quando finierant, sacrificabant
faciei, que erat ex parte posteriori, quia dederat bene
finire. propter istam igitur talem similitudinem Ianua est
vocata. habet etenim duas facies, unam ante se, cum qua respicit
mare, et aliam post se, cum qua respicit terram. et sic quodammodo,
quantum ad istas duas facies, illi Iano Ianua similis

Torna all'inizio