Papias: Ars Grammatica

Pag 235


"qui" et ex hoc composita. 70 Hec tamen etiam secundum mobilia
nomina genitiuos et datiuos faciebant antique, ut "unus,
unius, uni" et "unus, uni, uno"; sed modo faciunt sicut pronomina,
nisi "neuter", quod magis "neutri, neutro" facit. 71 Hec nomina
cum soleant facere in um neutra ("unus, una, unum", "solus, sola,
solum", "totus, tota, totum", "ullus, ulla, ullum", "uter, utra,
utrum"), duo tantum in d finiunt, "quis, que, quid", "alius" (uel
"alis" antique) "alia, aliud", cuius genitiuus, cum debuit uincere
una sillaba suum nominatiuum et datiuum, par est sillabis, sed,
ut uincat tempore, producit i penultimam semper "alius". 72
"Quis" commune fuit antique, ut "quisquam" pro "quequam" et obliqui
eius, tam secunde quam tercie; unde accusatiuus masculini
in em secundum terciam facit, ablatiuus quoque, non solum in o
secunde, sed etiam in i tercie, "a quo" uel "qui", sed "qui" ablatiuus
commune est. 73 Nominatiuus pluralis non solum in i et in e , sed
etiam in es antique, "qui", "que" uel "ques"; accusatiuus "quos,
quas" uel "ques"; datiuum uero et ablatiuum nunc quoque tam
per is quam per bus proferimus, "quis" uel "quibus". 74 Omnis uero
datiuus minor est una sillaba suo genitiuo, abstracta us , ut

Torna all'inizio