Bartholomeus Caputus de Benevento … nobili.
Quia dicta nobilium solent redimi et promissa compleri, queso, si placet,
virtutis amore reminiscamini de pollicito exequendo, ut honore fidei
circumspectio vestra insolentiam non incurrat.
Idem Bartholomeus …
Miror te probum falsum mihi exhibuisse amico. Sed in hoc remedior et
consolor, quod cito in te iniqui testes insurgent, et, dum tua tibi mentietur
iniquitas, tua potius manifestabitur falsitas, ubi eius recipies peregrina.
|
|