resolutas. Non est inmorandum in malis claritatibus, que sunt sapientia
carnis; non ad inferiores ex malis inmorantibus in nobis declinare
resolutas claritates debemus. Sicut enim es resolvitur ab igne, ita ex inmorante
in nobis et exercitata malitia carnalis sapientie claritates quidam
et quidam resolvuntur splendores. Sed iste scientiarum motus malus
est, quia suum scientem ad vite huius inferiora pertrahit, quia inmorante
malicia et veterana natus est, et sicut eius animalis scientia ita et
ipse Deo inimicus est. Qui ergo ad divine claritatis scientiam cupit
extendi, ad Dei non adspiret altissima, et carnalis sapientie procacem
vitet maliciam, ad altissima non adspiret, infima devitet. Sed et bene
ponderate et erecte in radium eius superlucentem extentos animos ad divine
scientie splendorem fatearis extendi, ut bonum pondus divine manifestationis,
id est mensuram sanctis congruam quantum admodum pertinet
creature possideant, et erectum quantum ad contemplationis intuitum
sat est ipsum modificate mensure pondus nichilominus habeant,
quo in superlucentem radium eius divine sapientie se extentos infigant.
Id est, si se in radium divinitatis extendant, bene moderatum contemplandi
pondus et speculatione ipsum erectum teneant, ut quantum affectant
se extendi, tantum diligent.
Unde sequitur: et conmensurabili amore illuminationum, cum iustorum
reverentia sacra, et temperate et sancte revolantes. Debent, ait, revolare
moderati animi conmensurabili amore illuminationum, ut quantum
appetunt divinas illuminationes sciendas, pari eas quantitate diligant,
quia divina scientia in amore et amor in divina scientia metitur. Hanc
tamen revolationem instar sanctorum prophetarum et apostolorum debent
experiri, ut cum sacra reverentia, quemadmodum et ipsi sancti et
iusti fecere, temperate ne plus iusto scrutentur archana et que sunt super
se, et sancte, id est cum omni ea humilitate, a datore omnium bonorum
efflagitent. Quemadmodum ille bonus orator in libro Sapientie
deposcit dicens: «Da michi, Domine, sedium tuarum assistricem sapientiam».
Verum in his omnibus advolationibus precepta theologica
sancte Scripture sunt imitanda, ubi est modus et finis omnium rerum,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
De qua imitatione sequitur: Ipsa sequentes ierarchica iuga. Ierarchia
sacer principatus. Ierarchica iuga sacri principatus interpretatur connexio,
|
|