Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 581


Illi nempe, dum Perusiam a coniunxissent, relaxsantes recto itinere ad nos coniungendum
– secundum qualiter a vestro a Deo protecto culmine directi fuerunt
et ut vestros honorandos apices relegentes invenimus –, nos despicientes apud Hildibrandum
in Spoletium perrexerunt, dirigentes nobis per nostros missos: ‘eo quod
tantummodo cum Hildibrandum loquimur; et deinde, ut directi sumus, una vobiscum
apud domnum apostolicum coniungemus’.
Postmodum enim, dum cum praedictum Hildebrandum locuti fuissent et apud
eum diucius morarentur, nostris apostolicis eis adiurantes direximus syllabas: ‘Per
Deum omnipotentem et vitam excellentissimi filii nostri, domni Caroli, magni regis,
ut directi estis, apud nos coniungere satagite, ut unanimiter pertractantes, quod ad
exaltationem sanctae Dei ecclesiae pertinuerit et ad laudem regni nostri praecellentissimi
filii, agere studeamus; et tunc per dispositum, ut eius praecellentiae decet
missos, apud Beneventum vos proficiscere disponimus’. Sed illi, nescimus quid pertractantes,
statim a Spolecio in Beneventum perrexerunt, nos in magnum derelinquentes
ignominium, et Spoletinos ampliaverunt in protervia.
Unde valde hanc nostram perturbaverunt provinciam. Et pro hac re in magna
tristitia noster reiacet animus, quia, quantum per illos expectabamus suscipere prospera
nuntia de exaltatione sanctae nostrae ecclesiae – sicut et in vestris reperimus honorandos
apices et nostri nobis referuerunt missi, qualiter a vestra regalitate iniunctum
habuerunt –, in tanta afflictione et deminoratione conati sunt.
Sed recordari te credimus, dulcissimae atque amantissime fili, qualiter nobis
benignissimo vestrum ore affati estis, dum ad limina beatorum principum apostolorum
Petri et Pauli properati estis: quia, non aurum neque gemmas aut argentum vel
litteras et homines conquirentes, tantum fatigium cum universo a Deo protecto
vestro Francorum exercitu sustinuissetis nisi pro iustitiis beati Petri exigendis et
exaltatione sanctae Dei ecclaesiae perficienda et nostram securitatem ampliare
certantes.
Sed, tamquam presentaliter coram vestris mellifluis regalis optutibus assistentes,
obsecrantes petimus vestram a Deo fundatam regalem potentiam, ut de tanta et tali
tribulatione, in qua nos ipsi vestri dereliquerunt missi, velociter per fidelissimos et
benignissimos vestros missos nos consolari et laetificare iubeatis, quia et ipsum Spoletinum
ducatum vos praesentaliter offeruistis protectori vestro beato Petro principi
apostolorum per nostram mediocritatem pro animae vestrae mercaede. Et ita obnixe
quaesumus, praecellentissime fili, ut nostram depraecationem de predicta afflictione
et prenominatum Spoletinum ducatum celerius effectui mancipetis, quatenus dignam
ex hac misericordissimo Deo nostro, intercedente beato Petro apostolorum principe,
pro cuius amore et reverentia aurem in nostris petitionibus accomodare inspiratus
fueris, suscipias mercedem, quia – Deo teste dicimus – nisi vestram cupimus exultationem
et laetitiam, dum annuente Deo magna inter nos atque insolubilis caritatis
concordia corroborata est, permanentes in his, quae mutuo inter nos asserentes
confirmavimus.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio