Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 124


quoque Dominus discessit sepe a facie Iudeorum, discipuli se celaverunt propter metum
eorum, Paulus de muro in sporta dimissus effugit manus persecutorum. Horum exemplis
armatus Athanasius propter Iulianum aufugit et amicis ecclesiam conmendavit. His
quoque temporibus metrice scripsit Appollinaris Syrus usque ad Saul Hebraicam veritatem.
Eius quoque temporibus quoddam extitit insigne simulacrum Christi Iesu in Cesarea
Phylippi, quod sanguinis liberata profluvio, de qua legitur in evangelio, constituerat, sed
Iulianus amoverat et in locum eius suam statuam collocaverat. At statua Iuliani
celitus fulminata simulacrum Iesu Christi restituerunt in ecclesia Christiani, quod noscitur
esse medicamentum cuilibet egritudini; iuxta quod herba germinat medicinalis, quam medicorum
nullus agnovit, que cum creverit usque ad heree fimbrie sumitatem, languores curat,
antea nil virium gerit. Simile est quod dicitur de fonte aput Emaus, quem Romani
ab eventu victorie Nicopolim appellaverunt. In quo Christus cum discipulis pedes lavisse
creduntur, quocirca facta est aqua diversarum medicabilis passionum. Simile quod
de arbore dicitur aput Hermopolim civitatem, que, dum Yoseph cum Maria et puero fugeret
in Egyptum, inclinavit se et Dominum adoravit, forte ut esset civibus signum divine presentiae,
vel quia forte ab Egiptiis colebatur. Demonibus itaque divinitatem Christi contremiscentibus
mota est arbor, iuxta quod Ysayas predixit, quod in introitu Domini simulachra
movebuntur Egypti. Facta est igitur arbor, que prius fuerat perdicionis materia,
si collis egrotantium aliquid inde ligetur, omnium egritudinum medicina. Non
mireris, quia adveniente Domino nullum miraculum nullumque beneficium putari debet incredulum.
His quoque temporibus Iulianus prefectus quoddam sacrum altare perminxit,
ideoque putrefactis visceribus per os stercus emittens interiit.
De Ioviano.
Anno Domini CCCLXVII. Iovinianus aput Romanos regnavit men[sibus] VIII. Hic cum
ab exercitu fuisset electus, ait se Christianum non posse preesse paganis; cui exercitus: “Et nos,
qui per Iulianum Christi nomen abiecimus, Christiani tecum esse volumus”; quibus auditis imperii
sceptra suscepit. Qui cum Sapore rege Persarum rerum necessitate conpulsus pacem fecit, sed
ignobilem, quia Nisibim et magnam partem Mesopotamie sub certis finibus ei tradidit. Quod
ab Urbe condita nunquam accidit, ut, licet legiones Romanae sub iugo etiam mitterentur,
sicut accidit in Numidia et Numantia Yespania - : nichil tamen finium tradiderunt. Demum
repente mortuus est et ob civilitatem inter deos relatus est. Cuius tempore synodus Anthiochiae
celebratur contra Macedonianos. Et quidem res ecclesiastica sub eo disposita
bene fuisset, nisi mors talem principem hominibus abstulisset. Huius temporibus beatus
extitit Geminianus.
De Valentiniano et Valente.
Anno Domini CCCLXVIII. Valentinianus et Valens aput Romanos regnaverunt an[nis]
XIIII et men. V. Pater horum fuit quidam Gratianus, genere Pannonius, officio funarius. Cuius

1



5




10




15




20




25




30




35

Torna all'inizio