Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 500


cito in opere exequamur. Nam cum sadest opportunitas
operandi, et si recte volumus et non illud facimus,
hoc est quia ignoramus an expediat illud fieri. Bene
ergo se habet diligenter quolibet negocium discutere
arduum, an utile sit illud facere: sed post quam per diuturnum
consilium est recte cognitum quid fiendum, si
adsit operandi facultas, prompte operari debemus. Bene
ergo dictum est quod scribitur 6. Ethicorum quod consiliemur
multo tempore, operamur autem prompte: et
quod consiliari tarde, sed facere consiliata velociter.
Quales consiliarios assumere deceat regiam maiestatem.
Cap. XVIII.

Omnia autem illa quae habere debet bene persuadens
et bene creditivus apparenter, expedit ut habeat bonos
consiliarios existenter. Nam ex hoc aliquis persuadet
in consiliis et creditur dictis eius, quia existimatur
bonus consiliarius esse ad persuadendum. Sed ad hoc
quod aliquis sit bene creditivus, non oportet ipsum esse
existenter talem, sed sufficit quod vodeatur vel appareat
talis esse: nam homo iudicat quae foris patent, et ex apparentibus.
Ideo sit sufficienter homini fides, et redditur ei
aliquis creditivus, si exsistimet illum bonum consiliatorem
esse. Sed ad hoc quod bonus consiliator existat, non sufficit
quod sit apparenter talis, sed requiritur existenter talem
esse. Bene igitur dictum est quod quicumque bene
persuadens, habet apparenter, bonus consiliator existenter
habere debet. Quare si scire volumus quales consiliarios
habere deceat regiam maiestatem, et quae et quot
sunt in consiliis requirenda: scire expedit quot modis
persuadetur hominibus, vel quot modis sit eis fides,
et inclinantur ad credendum sermones auditos. Haec
autem sunt tria, secundum quod in omni locutione

Torna all'inizio