mensibus septem Mediolanenses atque Cremenses a hec observaverunt, 
imo etiam ante hoc spacium Laudenses, cum 
nullum adhuc ipsi malum ullo modo intulissent, invadentes 
ipsam pacem violaverunt. 
Deinde Mediolanenses et Cremonenses, Papienses quoque 
et Placentini de stando et per omnia attendendo ipsius 
imperatoris precepto multos obsides imperatori tunc tradiderunt. 
Ibique etiam multas leges, quas in seriptis redigere 
fecit, multaque etiam precepta hortatu suorum principum constituit, 
que omnia in perpetuum custodiri precepit. His itaque 
sic peractis, cum imperator omnia se bene peregisse ac imperium 
suum, sicut se decebat, in pace quieta obtinere putans, 
quamvis in contrarium paulo post sibi contingit, de Ronchalia 
tandem discessit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |