Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

397


profecti sunt. cumque galeas Pisanorum super portum
invenissent Pisanum, audacter eas invadunt, ita quod galeas
.XXXIII. ceperunt, quibusdam earum in mare demersis, quibusdam
vero turpiter effugatis. et sic cum multo triumpho ad sua
propria redierunt. ab illo tempore Ianuenses Pisanos sic contriverunt
et domuerunt, quod usque nunc galeas super portum
eorum tenent, que ligna aliqua illuc intrare prohibent. iste archiepiscopus
fuit in iure canonico multum peritus et in omnibus
operibus suis valde sollicitus et discretus. circa res quoque
archiepiscopatus promovendas fuit multum assiduus et intentus.
nam apud Ianuam palacium archiepiscopatus multum melioravit,
apud Mulazanam palacium magnum et pulcrum construxit,
apud Sanctum Romulum palacium nobile per dominum Gualterium

Torna all'inizio