viri, quia debebat esse sibi equalis et sotia. similiter uxor
debet diligere virum, unde dicitur in Tobia quod parentes
monuerunt filiam suam ut honoraret soceros et diligeret maritum
et regeret familiam et gubernaret domum. iste autem
amor debet esse discretus ex parte viri et perfectus ex parte uxoris
et precordialis ex parte utriusque. primo quidem iste amor debet
esse discretus ex parte viri, quia vir debet diligere uxorem suam
discrete et ordinate, quod est contra multos, qui uxores suas nimis
ardenter et inordinate amant. contra quos dicit Seneca: "Amor
forme mulieris rationis oblivio est et insanie proximus, turbat
consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus
ad humilimas retrahit. origo quidem amoris honesta, sed
magnitudo deformis". ideo dicit Sistus philosophus: "Adulter
quidem est in suam uxorem amator ardentior". ille igitur
|
|