Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 266

Liber III


loco ponenda sunt, hoc modo: "Amo te tum propter alias virtutes tuas, tum vero ob egregiam singularemque modestiam. Plus enim apud me modestiae, quam caeterarum virtutum ratio valet". Videndum itaque in hoc genere diligenter est, ut nunquam decrescat et minuatur vis illa et vigor orationis. Omnibus autem, quas diximus, rebus ita ratio subiicienda est, ut in illis nihil dubitari possit. Rationes et rationum confirmationes ita texendae inter se et coniungendae sunt, ut non solum sententiae sententiis, propositionibus conclusiones, explicationes divisionibus, partes partibus, sed verba etiam singula verbis ipsis respondeant referanturque ita, ut omnia inter se quibusdam quasi hamis loricae modo inferta et concathenata sint, ut destrui et quodammodo retexi non possint. Danda autem opera est, ut neque verba neque partes alias omittamus, quae aut obscuram aut ambiguam orationem reddant, nisi quum verba tam propinqua sunt, ut intelligi alia, suppleri ve non possint. Nihil contra ornatus tantum gratia sine magna ratione apponendum est. Frustra ea enim ornamenta sunt, quae ratione ac specie omnino carent. Quod quidem necessario mihi dicendum est propter imperitos quosdam, qui tum denique se ornatissime loqui putant, quum orationi

Torna all'inizio